- SODALES
- SODALESapud Romanos, teste Festô, nonnullis dicti sunt, quod una sederent essentque; aliis, quod ex suo dapibus vesci soliti sint. In quorum priori significatu Appuleius Miles. 10. Hic est, qui sodalem convivamque possidet luctantem asinum, saltantem asinum, voces humanas intelligentem, sensum nutibus exprimentem. in posteriori, ἀυτοδίαιτοι Graecis dicti sunt, ut videre est apud Lycophronem Alexandr. Et quidem cum conviviorum tria essent, apud Veteres genera, ἔρανος, γάμος et εἰλαπίνη, primum collatis ab unoquoque sodalium cibis fiebat, hinc ἀπὸ ςπυρίδος δεῖπνον, item καταβόλιον, Romanis sportula dicta est, quam Nero publicarum cenarum locô instituit. Iuvenal. Sat. 3. v. 249.Nonne vides, quantô celebretur sportula fumô?Centum convivae, sequitur sua quemque culina etc.Transiit mos ad Sacra, unde in Megalensibus Ludis institutas familias legimus, quibus stipem cogere mos fuit. Neque verum est, quod ait Cato, apud Ciceronem, Sodalitates ab se inventas primum, pervetus enim res fuit: quum in Megalensibus per sodalitates convivia sunt agitata, verba sunt I. C. Scaligeri Poetic. l. 1. c. 29. etc. Vide quoque supra, ubi de Collegiis, et Opificibus in voce Societas, infra Thiasus, et Ioann. Meursium Not. ad Lycophronem Berneggerum it. Natis ad Iustin. l. 37. c. 4. ubi verba Auctoris de Mithridate, Nec inter sodales, sed inter cooequales, aut equô aut viribus aut cursu contendebat, explicans adducit locum Tertulliani ad Uxorem l. 2. c. 6. Discumbit cum marito in sodalitiis, saepe in popinis, et Cicer. de Senect. c. 13. ubi sodalitates appellat, it. pro Plancio c. 15. ubi legem quandam de his Liciniam latam refert.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.